Home Etiquetas Entradas etiquetadas con "latin"

latin

O Sanctissima

O sanctissima, O piissima, Dulcis Virgo Maria.
O sanctissima, O piissima, Dulcis Virgo Maria.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

Tota pulchra es, O Maria, Et macula non est in te.
Tota pulchra es, O Maria, Et macula non est in te.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

Sicut lilium inter spinas, Sic Maria inter filias.
Sicut lilium inter spinas, Sic Maria inter filias.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

In miseria, in angustia, Ora, Virgo, pro nobis.
In miseria, in angustia, Ora, Virgo, pro nobis.
Mater amata, intemerata, Ora, ora pro nobis.

O, abies

O abies, O abies
In alto regnas monte
O abies, O abies
In alto regnas monte.

Non desunt tibi fólia
Hieme frigidíssima
O abies, O abies
In alto regnas monte
O abies, O abies !
Natalem nuntiasdiem
O abies, O abies
In alto regnas monte.

Est máxima laetitia
Cum luces, arbor spléndice
O abies, O abies !
Natálem nutias diem.

Puer natus in Bethlehem

Puer natus in Bethlehem. Alleluia
unde gaudet Hierusalem. Alleluia, alleluia.

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico.

Assumpsit carnem Filius. Alleluia
Dei Patris Altissimus. Alleluia, alleluia.

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico.

In hoc natali gaudio. Alleluia
benedicamus Domino. Alleluia, alleluia.

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico.

Laudetur Sancta Trinitas. Alleluia
Deo dicamus gratias. Alleluia, alleluia.

In cordis iubilo Christum natum adoremus
cum novo cantico.

Información del villancico

Título: Puer natus in Bethlehem

Autor de la letra: Anónimo. Los villancicos son canciones populares que se han transmitido de generación en generación sin conservarse su autoría. Si conoces el autor de este u otro villancico referenciado en nuestra web, no dudes en contactar con nosotros para corregirlo.

Sancta Nox

Sancta nox, placida nox!
Nusquam est ulla vox;
Par sanctissimum vigilat,
Crispo crine quieti se dat
Puer dulcissimus.

Sancta nox, placida nox!
Certior fit pastor mox
Angelorum alleluia;
Sonat voce clarissima
Iesus salvator adest.

Sancta nox, placida nox!
Nate Dei, suavis vox
Manat ex ore sanctissimo,
Cum is nobis auxilio,
Christe, natalibus.

Veni, veni, Emmanuel

Veni, veni, Emmanuel,
Captivum solve Israel.
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei filio.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!.

Veni, veni, O Oriens;
Solare nos adveniens.
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude! Gaude! Emmanuel;
Nascetur prote, Israel!.

Veni, O Jesse Virgula; Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari; Educ, et antro barathri.
Gaude! Gaude! Emmanuel; Nascetur prote, Israel.

¡Síguenos!